49
ea natura rerum est, patres conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo senserit civem carumcarum Ferrarius: clarum V (cf. 1. 35) haberi salutaremque rei publicae, nihil cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari, patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque optimo cuique carissimusclarissimus Cus.! quod cum consequi neglexisset, omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum omnibus caruscarus suppl. Muretus est, tum optimo cuique carissimus. in hoc spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic summi honores et exquiruntur et parati sunt.