47
patres conscripti, cur eum non quam primum amplissimos honores capere cupiamus? legibus enim annalibus cum grandiorem aetatem ad consulatum constituebant, adulescentiae temeritatem verebantur: C. Caesar ineunte aetate docuit ab excellenti eximiaque virtute progressum aetatis exspectari non oportere. itaque maiores nostri veteres illi admodum antiqui leges annalis non habebant, quas multis post annis attulit ambitio, ut gradus essentesset Mommsen petitionis inter aequalis. ita saepe magna indoles virtutis, prius quam rei publicae prodesse potuisset, exstincta estest Faernus: sunt V.
48
at vero apud antiquos Rulli, Decii, CorviniCorvi Pighius multique alii, recentiore autem memoria superior Africanus, T. FlamininusFlaminius V, Cus.: corr. Faernus admodum adulescentes consules facti tantas res gesserunt ut populi Romani imperium auxerintpopulus Romanus ... auxerit V, Cus.: corr. Poggius, nomen ornarintornarit Cus.. quid? Macedo Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere coepisset, nonne tertio ettertio et xxx V tricesimo anno mortem obiit? quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam consularis. ex quo iudicari potest virtutisvirtutis V2: virtus V1, Cus. esse quam aetatis cursum celeriorem. nam quod ei qui Caesari invident simulant se timere, nene Poggius: non V verendum quidem est ut tenere se possit, ut moderari, ne honoribus nostris elatus intemperantius suis opibus utatur.