39
quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit quam, cumcum Poggius: quim V1: quod V2 bellum civile maximum esset, cuius belli exitum omnes timeremus, sapientia et misericordiaet misericordia scripsi: & iā V e coll. mea (ex et mĩa i. e. misericordia ortum), del. Lambinus: et clementia vel et mansuetudine coni. Halm id potius exstingui quam armis et ferro rem in discrimen adducereadduci Lambinus? quod si eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello, ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset! facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae. gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio enim patre, quod imperiimperio V: corr. ed. R populi Romani lumen fuit, exstincto interfectus est patris simillimus filius.