31
quam ob rem, patres conscripti, legatorum mentionemmentionem menti nst: mentio quis non videt quam alieno tempore nunc a vobis facta est b.Hic incipit in D magna lacuna usque ad vi. 18 nullam censeo faciendam; rem administrandam arbitror sine ulla mora et confestim gerendamgerendam Lambinus: censeo add. V; tumultum decerni, iustitium edici, saga sumi dico oportere, dilectum haberi sublatis vacationibus in urbe et in Italia praeter Galliam totatota Muretus: totam V.
32
quae si erunt facta, opinio ipsa et fama nostrae severitatis obruet scelerati gladiatoris amentiam. sentiet sibi bellum cum re publica esse susceptum; experietur consentientis senatus nervos atque viris; nam nunc quidem partium contentionem esse dictitat. quarum partium? alteri victi sunt, alteri sunt e mediis C. Caesaris partibus; nisi forte Caesaris partis a Pansa et Hirtio consulibus et a filio C. Caesaris oppugnari putamus. hoc vero bellum non est exest ex ed. Gryph.: ex V dissensione partium, sed ex nefaria spe perditissimorum civium excitatum, quibus bona fortunaeque nostrae notatae sunt et iam ad cuiusque optionemoptionem Manutius: opinionem V distributae.