28
age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus aut possumus? ante diem xiiixiiii nt. Kalendas Ianuarias decretis vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus et praemiis bene de re publica meritorum et merentium: quorum principem iudicastisiudicavistis D eum qui fuit C. Caesarem, qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertitvertit D, tumtum Halm: tum deinde V: deinde D milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tumtum D: tum atque V: atque Halm illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastiscomprobastis Faernus: comprobatis V: om. D quibus, cum consulem suum non modo reliquissent, sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis; eodemque die D. BrutiD. om. D, praestantissimi civis, edicto adlato atque proposito factum eius conlaudastiscollaudavistis D, quodque ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate publica comprobastiscomprobavistis D.