22
quod autem eius iter Brundisium, quae festinatio, quae spes, nisi adnisi ut ad bns urbem vel in urbem potius exercitum maximum adduceret? qui autem dilectus centurionum, quae effrenatio impotentis animi! cum eius promissis legiones fortissimae reclamassentclamassent V, domum ad se venire iussit centuriones quos bene sentire de re publica cognoverat eosque ante pedes suos uxorisque suae, quam secum gravis imperator ad exercitum duxerat, iugulari coegit. quoquo V2D: quam V1: quonam coni. Halm animo hunc futurum fuisse censetis in nos quos oderat, cum in eos quos numquam viderat tam crudelis fuisset, et quam avidum in pecuniis locupletiumlocupletum bt qui pauperum sanguinem concupisset? quorum ipsorum bona, quantacumque erant, statim suis comitibus compotoribusque discripsitdiscripsit Bücheler: descripsit codd..