17
an illa non gravissimis ignominiis monumentisque huius ordinis ad posteritatis memoriam sunt notanda, quod unus M. Antonius in hac urbe post conditam urbempost conditam urbem om. D palam secum habuerithabuerit V: habuit D armatosarmatos si post conditam urbem add. D? quod neque reges nostrinostri om. D fecerunt neque ei qui regibus exactis regnum occupare voluerunt. Cinnam memini; vidi Sullam; modo Caesarem: hi enim tres post civitatem a L. Bruto liberatam plus potuerunt quam universa res publica. non possum adfirmare nullis telis eos stipatos fuisse; hoc dico: nec multis et occultis.
18
atat om. D hanc pestem agmen armatorum sequebatur; CrassiciusCrassicius Bardili (cf. xiii. 3): Classicius D (Cassinus b1): Cassius V, mustela, Tiro, gladios ostentantes, sui similis greges ducebant per forum; certum agminis locum tenebant barbari sagittarii. cum autem erat ventum ad aedem Concordiae, gradus complebantur, lecticae conlocabantur, non quo ille scuta occulta esse vellet, sed ne familiares, si scuta ipsi ferrent, laborarent. illud vero taeterrimum non modo aspectu sed etiam auditunon modo .. auditu Schütz: non modo auditus (-tu Cus.), sed etiam aspectu V, Cus.: auditu non modo aspectu D, in cella Concordiae conlocari armatos, latrones, sicarios; dede V, Cus.: e D templo carcerem fieri; opertisapertis Cus. valvis Concordiae, cum inter subsellia senatus versarentur latrones, patres conscriptos sententias dicere.