22
sed quid plura de lege disputo? quasi vero id agatur ut quisquam provocet: id agitur, id fertur ne quis omnino umquam istis legibus reus fiat. quis enim aut accusator tam amens reperietur qui reo condemnato obici seobici se D: obicere V1: obicere se V2 multitudini conductae velit, aut iudex qui reum damnare audeat, ut ipse ad operas mercennarias statim protrahatur? non igitur provocatio ista lege datur, sed duae maxime salutares leges quaestionesque tolluntur. quid est aliud hortariadhortari D adulescentis ut turbulenti, ut seditiosi, ut perniciosi cives velint esse? quam autem ad pestemad rei p. pestem D furor tribunicius impelli non poterit his duabus quaestionibus de vi et maiestatede vi et maiestate V: de vi et de maiestate D, del. Cobet (peiore numero) sublatis?
23
quid, quod obrogatur legibus Caesaris, quae iubent ei qui de vi itemque ei quiitemque ei qui D et Arusian. K. vii. p. 469: itemque V maiestatis damnatus sit aqua et igni interdici? quibus cum provocatio datur, nonne acta Caesaris rescinduntur? quae quidem ego, patres conscripti, qui illa numquam probavi, tamentamen om. D ita conservanda concordiae causa arbitratus sum ut non modo, quas vivus leges CaesarCaesar leges D tulisset, infirmandas hoc tempore non putarem, sed ne illas quidem quas post mortem Caesaris prolatas esse et fixas videtis.