14
quaero igitur, si Lysiades citatus iudex non responderit excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati, modo togati? an Atheniensium antiquissimas leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis iudex isque nequissimus. quem ad modumquem ad modum V: quem bns: quae t ad hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est. atat om. V Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem esse crudelem qui periculum fortunae cotidiecotidie ante peric. habent D facitfaciat s. sunt item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec esse postea restitutos.