12
neque solum commentariis commenticiis chirographisque venalibus innumerabilis pecunia congesta in illam domum est, cum, quae vendebat Antonius, ea se ex actis Caesaris agere diceretex Caesare diceret D, sed senatus etiam consulta pecunia accepta falsa referebat; syngraphae obsignabantur; senatus consulta numquamnumquam V: tamquam D facta ad aerarium deferebanturreferebantur D. huius turpitudinis testes erant etiam exterae nationes. foedera interea facta, regna data, populi provinciaeque liberatae, ipsarumque rerumearumque rerum D falsae tabulae gemente populo Romano toto Capitolio figebantur. quibus rebus tanta pecunia una in domounam in domo V: unam in domum Garatoni coacervata est ut, si hoc genus pecuniaepecuniae Ursinus: pene V: om. D: rapinae Kayser: fort. praedae iure redigaturiure redigatur scripsi: in unum redigatur codd. (v. l. unum vel unam e v. 1 huc illata est): in aerarium redigatur Orelli, non sit pecunia rei publicae defutura. legemis legem D etiam iudiciariam tulit, homo castus atque integer, iudiciorum et iuris auctor. in quo nos fefellit. antesignanos et manipularis et alaudaset Alaudas codd.: Alaudas Cobet: fort. ex Alaudis iudices se constituisse dicebat: at ille legit aleatores, legit exsules, legit Graecos —o consessum iudicum praeclarum! o dignitatem consili admirandam!