12
non est vobis res, QuiritesQuirites, res D, cum scelerato homine ac nefario, sed cum immani taetraque belua quae, quoniam in foveam incidit, obruatur. si enim illimillinc D emerserit, nullius supplici crudelitas erit recusanda. sed tenetur, premitur, urgetur nunc eis copiis quas iamiam om. V1 habemus, mox eis quas paucis diebus novi consules comparabunt. incumbite in causam, Quirites, ut facitis. numquam maior consensus vestervester cons. maior D in ulla causa fuit; numquam tam vehementer cum senatu consociati fuistis. nec mirum: agitur enim non qua condicione victuri, sed victurine simus an cum supplicio ignominiaque perituri.