7
sic arbitrabar, Quirites, vos iudicare ut ostenditis. quidquid quit V: qui c: om. nst? municipia, colonias, praefecturas num aliter iudicare censetis? omnes mortales una mente consentiunt; omnia arma eorum qui haec salva velint contra illam pestem esse capienda. quid? D. Bruti iudicium, Quirites, quod ex hodierno eius edictoedicto Vcn: dicto st perspicere potuistis, num cui tandem contemnendum videtur? recte et vere negatisnegatis Vc: negastis nst, Quirites. est enim quasi deorum immortalium beneficio et munere datum rei publicae Brutorum genus et nomen ad libertatem populi RomaniBrutorum... Romani om. D vel constituendam vel recipiendam.
8
quid igitur D. Brutus de M. Antonio iudicavit? excludit provincia; exercitu obsistitobstitit D; Galliam totam hortatur ad bellum, ipsam sua sponte suoque iudicio excitatam. si consul Antonius, Brutus hostis: si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius. num igitur utrum horum sit dubitare possumus? atque utatque ut Vc: atqui nst vos una mente unaque voce dubitare vos negatis, sic modo decrevit senatus, D. Brutum optime de re publica mereri, cum senatus auctoritatem populique Romani libertatem imperiumque defenderetdefenderit (bis) D. A quo defenderet? nempe ab hoste: quae est enim alia laudanda defensio?