6
nec solum id animose et fortiter sed considerate etiam sapienterque fecerunt: Albae constiterunt, in urbe opportuna, munita, propinqua, fortissimorum virorum, fidelissimorumfidelissimorum om. V1 civium atque optimorum. huiushuius Martiae add. codd., del. Manutius legionis legio quartaquarta iiii V imitata virtutem, duce L. EgnatuleioL. Vc: om nst Egnatio nt, quem senatus merito paulo ante laudavit, C. Caesaris exercitum persecuta est. quae exspectas, M. Antoni, iudicia graviora? Caesar fertur in caelum qui contra te exercitum comparavit; laudantur exquisitissimis verbis legiones quae te reliquerunt, quae a te arcessitae sunt, quae essent, si te consulem quam hostem maluisses, tuae: quarum legionum fortissimum verissimumque iudicium confirmat senatus, comprobat universus populus Romanus, nisi forte vos, Quirites, consulem, non hostem iudicatis Antonium.