4
quis est enim qui hoc non intellegat, nisi Caesar exercitum paravisset, non sine exitio nostro futurum Antoni reditum fuisse? ita enim se recipiebat ardens odio vestri, cruentus sanguine civium RomanorumRomanorum om. D quos Suessae, quos BrundisiBrundisio V occiderat ut nihil nisi de pernicie populi Romani cogitaretrei p. D. quod autem praesidium eraterat praesidium D salutis libertatisque vestrae, si C. CaesarisC. om. Vt fortissimorum suifortissimorum sui V: fortissimorumque sui c: fortissimorum suique nst (fort. que = Quirites, post vestrae collocandum) patris militum exercitus non fuisset? cuius de laudibus et honoribus qui ei pro divinis et immortalibus meritis divini immortalesque debentur mihi senatus adsensus paulo ante decrevit ut primo quoque tempore referretur.