1
frequentia vestrumvestra Ernesti (cf. v. 2) incredibilis, QuiritesQuirites quam V: que c: om. ns (voc. Quirites saepe compendio scribunt e.g. Q. q_. qr. quĩ; saepe corrumpunt e.g. quam, que, quia; saepe omittunt codd.: quod in singulis locis non notabimus), contioque tanta quantam meminisse non videor et alacritatem mihi summam defendendae rei publicae adfertadfert rei p. defend. D et spem recuperandaerecuperandae libertatis D. quamquam animus mihi quidemquidem mihi D numquam defuit: tempora defuerunt, quae simul ac primum aliquid lucis ostendere visa sunt, princeps vestrae libertatis defendendae fui. quod si idid om. D ante facere conatus essem, nunc facere non possem. hodierno enim die, Quirites, ne mediocrem rem actam arbitremini, fundamenta iacta sunt reliquarum actionum. nam est hostis a senatu nondum verbo appellatus, sed re iam iudicatus Antonius.
2
nunc vero multo sum erectior quod vos quoque illum hostemhostem illum D esse tanto consensu tantoque clamore approbavistis. neque enim, Quirites, fieri potest ut non aut ei sint impii qui contra consulem exercitus comparaverunt, aut ille hostis contra quem iure arma sumpta sunt. hanc igitur dubitationem, quamquam nulla erat, tamen ne qua posset esse senatus hodierno die sustulit. C. Caesar qui rem publicam libertatemque vestram suo studio, consilio, patrimonio denique tutatus est et tutatur maximis senatus laudibus ornatus est.