27
O C. Caesar—adulescentem appello—quam tu salutem rei publicae attulisti, quam improvisam, quam repentinam! qui enim haec fugiens fecit, quid faceretfecerit D insequens? etenim in contione dixerat se custodem forefore Vb: futurum cett. urbis, seque usqueseque usque Muretus: sequasq. V: usque D ad Kalendas Maias ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem ovium, ut aiunt, lupum! custosne urbis an direptor et vexator esset Antonius? et quidem se introiturum in urbem dixitdixit V: om. D exiturumque cum vellet. quid illud? nonne audiente populo sedens pro aede Castoris dixit, nisi qui vicisset, victurum neminem?
28
hodiernoIn codd Halmii abt ante Hodierno spatium vacuum relictum est: in g legitur Explicit liber tercius. die primum, patres conscriptiIncipit quartus: in meis cns nulla est lacuna, longo intervalloP. C. D: om. V in possessionem libertatis pedem ponimus: cuius quidem ego quoad potui non modo defensor sed etiam conservator fui. cum autem id facere non possem, quieviquievi Victorius: vi V1: qui V2: qui fui D, nec abiecte nec sine aliqua dignitate casum illum temporum et dolorem tuli. hanc vero taeterrimam beluam quis ferre potestpotest V, Cus.: posset D aut quo modo? quid est in Antonio praeter libidinem, crudelitatem, petulantiam, audaciam? ex his totus vitiistotus vitiis (tot c) Vc, Cus.: totus nst conglutinatus est. nihil apparet in eo ingenuum, nihil moderatum, nihil pudens, nihil pudicum.