21
quid est aliud de eo referre non audere qui contra se consulem exercitum duceret nisi se ipsum hostem iudicarese ipsum hostem iudicare nisi post quid est aliud hab. D? necesse erat enim alterutrumalterum D esse hostem; nec poterat aliter de adversariis ducibus iudicariiudicari ducibus V (malo numero). si igitur Caesar hostis, cur consul nihil refertreferat V (peiore numero) ad senatum? sin ille a senatu notandus non fuit, quid potest dicere quin, cum de illo tacuerit, se hostemhostem esse D confessus sit? quem in edictis Spartacum appellat, hunc in senatu ne improbum quidem dicere audet. at in rebus tristissimis quantos excitat risus! sententiolas edicti cuiusdam memoriae mandavi quas videtur ille peracutas putare: ego autem qui intellegeretintellegitat V quid dicere vellet adhuc neminem inveni.
22
'nulla contumelia est quam facit dignus.’ primum quid est dignus? nam etiam malo multi dignidigni multi D, sicut ipse. an quam facit is qui cum dignitate est? quae autem potest esse maior? quid est porro facere contumeliam? quis sic loquitur? deinde: ‘nec timor quem denuntiat inimicus.’ quid ergo? ab amico timor denuntiari solet? Horum similia deinceps. nonne satius est mutum esse quam quod nemo intellegat dicere? en cur magister eius ex oratore arator factus sit, possideat in agro publicopublico P R. D campi Leontini duo milia iugerum immunia, ut hominem stupidumstupidum V: stultum D magis etiam infatuet mercede publica.