15
at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus, quam rudis! primum in Caesarem utut om. V maledicta congessit deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior, quod in iuventutein om. V1: iuventuti coni. Halm habemus inlustrius exemplum veteris sanctitatis? quis autem illo qui male dicitqui male dicit Vc (dict V): maledico D impurior? ignobilitatem obicit C. Caesaris filio cuius etiam naturanaturalis D pater, si vita suppeditasset, consul factus esset. ‘AricinaAt Aricina coni. Müller mater.’ Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes plane: quotusquotus V1: notus V2D enim quisque nostrumnostrum om D non est? quod autem municipium non contemnit is qui Aricinumnon ... Aricinum om. V1 tanto opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum, propinquitate paene finitimum, splendore municipummunicipium D honestissimum?