10
quis autem rex umquam fuit tam insignite impudens ut haberet omnia commoda, beneficia, iura regni venalia? quam hic immunitatem, quam civitatem, quod praemium non vel singulis hominibus vel civitatibus vel universis provinciis vendidit? nihil humile de Tarquinio, nihil sordidum accepimus: at vero huius domi inter quasillaquasilla Vt: quas illa c: cives illius ns pendebatur aurum, numerabaturnon numerabatur Curio Secundus pecunia; una in domo omnes quorum intererat totum imperium populi Romani nundinabanturnundinabatur (-nantur n2) D. supplicia vero in civis Romanos nulla Tarquini accepimus: at hic et Suessae iugulavit eos quos in custodiam dederat et Brundisi adad c: at V: om. nst cccccc VD, ed. R: trecentos Naugerius (1) fortissimos viros civisque optimos trucidavit.
11
postremo Tarquinius pro populo Romano bellum gerebat tum cum est expulsusexpulsus est D: Antonius contra populum Romanum exercitum adducebat tum cum a legionibuslegionibus omnibus V relictus nomen Caesaris exercitumque pertimuit neglectisque sacrificiis sollemnibus ante lucem vota eaea vota D quae numquam solveret nuncupavit, et hoc tempore in provinciam populi Romani conatur invadere. Maius igitur a D. Bruto beneficium populus Romanus et habet et exspectat quam maiores nostri acceperunt a L. Bruto, principe huius maxime conservandi generis et nominis.