9
illi regibus parere iam a condita urbe didicerantfort. didicerunt (numeri gratia): nos post reges exactos servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impiusnon ante impius om. D, sed superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus sceleratum atque impium regnare patieturpatietur Vcn2: -iatur nst Antonium om. D (tuetur numerus) Antonium? quid Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius? senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum habente, in consilio regis versabantur barbari armati. servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit, neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam conlega una ferentereferente D eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum fecerat.