8
atque ea quidem quae dixi de Caesare deque eius exercitu iam diu nota sunt nobis. virtute enim admirabili Caesaris constantiaque militum veteranorum legionumque earum quae optimo iudiciooptimo iud. quae D auctoritatem nostram, libertatem populi Romani, virtutem CaesarisC. Caesaris D secutae sunt a cervicibus nostris est depulsus Antonius. sed haec, ut dixiut dixi haec D, superiora: hoc vero recens edictum D. Bruti quod paulo ante propositum est certe silentio non potest praeteriri. pollicetur enim se provinciam Galliam retenturum in senatus populique Romani potestatepotestatem D. O civem natum rei publicae, memorem sui nominis imitatoremque maiorum! neque enim Tarquinio expulso maioribus nostris tam fuit optata libertas quam est depulsorepulso D AntonioAntonio D: maioribus nostris tam Antonio V: iam Antonio Faernus retinenda nobis.