15
quae, malum, est ista voluntaria servitus? fuerit quaedam necessaria; neque ego hoc ab omnibus eis desidero qui sententiam consulari loco dicunt. Alia causa est eorum quorum silentio ignosco; alia eorum, quorum vocem requiro. quos quidem doleo in suspicionem populo Romano venire non metunon metu D: non modo metus V, quod ipsum esset turpe, sed alium alia de causa deesse dignitati suae. qua re primum maximas gratias et ago et habeoet habeo et ago D PisoniL. Pisoni D, qui non quid efficere posset in re publica cogitavit, sed quidquisquam post quid add Reid facere ipse deberet. deinde a vobis, patres conscripti, peto ut, etiam si sequi minus audebitis orationem atque auctoritatem meam, benigne me tamen, ut fecistis adhucfecistis adhuc D: adhuc fecistis V (peiore numero), audiatis.
16
primum igitur acta Caesaris servanda censeo, non quo probem—quis enimenim cam V id quidem potest?—sed quia rationem habendam maxime arbitror pacis atque oti. vellem adesset M. Antoniusadesset M. Halm: adessem V: adesset D, modo sine advocatis—sed, ut opinor, licet ei minus valere, quod mihi heri per illum non licuitlicuit V2: om. V1: licebat D doceret om. V1—doceret me vel potius vos, patres conscripti, quem ad modum ipse Caesaris acta defenderet. an in commentariolis et chirographis et libellis se uno auctore prolatis, neac ne D prolatis quidem sed tantum modo dictis, acta Caesaris firma erunt: quae ille in aes incidit, in quo populi iussa perpetuasque leges esse voluit, pro nihilo habebuntur?