5
qua peste privato consiliorem p. privato consilio D rem publicam—neque enim fieri potuit aliter—Caesar liberavit: qui nisi in hac re publica natus esset, rem publicam scelere Antoni nullam haberemus. sic enim perspicio, sic iudico, nisi unus adulescens illius furentis impetus crudelissimosque conatus cohibuisset, rem publicam funditus interituram fuisse. cui quidem hodierno die, patres conscripti—nunc enim primum ita convenimus ut illiusillius Vc: de illius nst beneficio possemus eaea om. D quae sentiremus libere dicere— tribuenda est auctoritas, ut rem publicam non modo a se susceptam sed etiam a nobis commendatam possit defendere. nec vero de legione Martia.
6
quoniam longo intervallo loqui nobis de re publica licet, sileri potest. quis enim unus fortior, quis amicior umquam rei publicae fuit quam legio Martia universa? quae cum hostem populi Romani AntoniumM. Antonium D iudicavisset D (ita mox) iudicasset, comes esse eius amentiae noluit: reliquit consulem; quod profecto non fecisset, si eum consulem iudicasset quem nihil aliud agere, nihil moliri nisi caedem civium atque interitum civitatis videret. atque eaea om. V legio consedit Albae. quam potuit urbem eligere aut opportuniorem ad res gerendas aut fideliorem aut fortiorum virorum aut amiciorumfortiorum ... amicorum Angelius: fortium ... amicorum V: fortiorem ... amicorum D rei publicaerei p. V: p. R. D civium?