3
quo enim usque tantum bellum, tam crudele, tam nefarium privatis consiliis propulsabitur? cur non quam primum publica accedit auctoritas? C. Caesar adulescens, paene potius puer, incredibili ac divina quadam mente atque virtute, cumcum (c in ras.) V1: tum cum V2: tunc cum D maxime furor arderet Antoni cumque eius a Brundisio crudelis et pestifer reditus timeretur, nec postulantibus nec cogitantibus, nene Lambinus: nec codd. opinantibus D optantibus quidem nobis, quia non posse fierifieri posse non D videbatur, firmissimum exercitum exex om. D invicto genere veteranorum militum comparavit patrimoniumque suum effudit: quamquam non sum usussumus usi D eo verbo quo debuidebui V: decuit D; non enim effudit: in salute reiin rei (re) p. salute V (malo numero) publicae conlocavit.