110
et tu in Caesaris memoria diligens, tu illum amas mortuum? quem is honorem maiorem consecutus erat quam ut haberet pulvinar, simulacrum, fastigium, flaminem? est ergo flamen, ut Iovi, ut Marti, ut Quirino, sic divo Iulio M. Antonius? quid igitur cessas? cur non inaugurarisinauguraris Halm: inauguraras V: inaugurare D? sume diem, vide qui te inauguret: conlegae sumus; nemo negabit. O detestabilem hominem, sive quodeo quod V tyrannityranni D: Caesaris V sacerdos eses ẽ V2 in ras.: est D sive quod mortui! quaero deinceps num hodiernus dies qui sit ignores? nescis heri quartum in circo diem ludorum Romanorum fuisse? te autem ipsum ad populum tulisse ut quintus praeterea dies Caesari tribueretur? cur non sumus praetextati? cur honorem Caesaris tua lege datum deseri patimur? an supplicationes addendo diemdie coni. Müller contaminari passus es, pulvinaria noluisticontaminari noluisti V? aut undique religionem tolle aut usqueaut usque nst: aut ad usque V: actusque c quaque conserva.