109
at iste, qui senatu non egeret, neque desideravit quemquam etet (del. n2) D: est V: sed Halm potius discessu nostro laetatus est statimque illa mirabilia facinora effecit. qui chirographa Caesaris defendisset lucri sui causa, is leges Caesaris easque praeclaras, ut rem publicam concutere posset, evertit. numerum annorum provinciis prorogavit; idemque, cum actorum Caesaris defensor esse deberet, et in publicispublicis Vns: publ. actis ct et in privatis rebus acta Caesaris rescidit. in publicis nihil est lege gravius; in privatis firmissimum est testamentum. leges alias sine promulgatione sustulit, alias ut tolleret promulgavit. testamentum inritum fecit, quod etiam infimis civibus semper obtentum est. signa, tabulas, quas populo Caesar una cum hortis legavit, eas hic partim in hortos Pompei deportavit, partim in villam Scipionis.