9
cum facile orari, Caesar, tum semel exorariexorari γ soles. nemo umquam te placavit inimicus qui ullas resedisse in te simultatis reliquias senserit. quamquam cui sunt inauditae cum Deiotaro querelae tuae? numquam tu illum accusavisti ut hostem, sed ut amicum officio parum functum, quod propensior in Cn. Pompei amicitiam fuisset quam in tuam: cui tamen ipsi rei veniam te daturum fuisse dicebas, si tumtum dett. aliquot: cum αβag: tantum h auxilia Pompeio vel si etiam filium misisset, ipseipse tamen β ita cum aah: itaque cum β: ita si cum g aetatis excusatione usus esset.
10
ita cum maximis eum rebus liberares, perparvamperparvam in amicitia add. α: inimicitiae add. γ: amicitiae add. β: ego delevi culpam relinquebas. itaque non solum in eum non animadvertisti sed omni metu liberavisti, hospitem agnovisti, regem reliquisti. neque enim ille odio tui progressus, sed errore communi lapsus estprogr. est γ. is rex quem senatus hoc nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset, quique illumquique cum illum β ordinem ab adulescentia gravissimum sanctissimumque duxisset, isdem rebus est perturbatus homo longinquus et alienigena quibus nos in media re publica nati semperque versati.