Thesauros Literature Oratory Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
31 O tempora, o mores! Cn. Domitius ille quem nos pueri consulem, censorem, pontificem maximum vidimus, cum tribunus plebis M. Scaurum principem civitatis in iudicium populi vocavisset Scaurique servus ad eum clam domum venisset et crimina in dominum delaturum se esse dixisset, prendiprendi Cαa: apprehendi (adprendi D) βσ hominem iussit ad Scaurumque deduci. vide quid intersit, etsi inique Castorem cum Domitio comparocomparo βσ et Priscian. K. ii. 239: confero Cαa: sed tamen ille inimico servum remisit, tu ab avo abduxisti; ille incorruptum audire noluit, tu corrupisti; ille adiutorem servum contra dominum repudiavit, tu etiam accusatorem adhibuisti. at semel iste est corruptusiste est corr. CHβσ: est corr. iste AVa a vobis.
32 nonne, cum esset perductusperductus CαDγ: productus BE et cum tecum fuisset, refugit ad legatos? nonne ad hunc Cn. Domitium venit? nonne audiente hoc Ser. Sulpicio, clarissimo viro, qui tum casu apud Domitium cenabat, et hoc T. Torquato, optimo adulescente, se a te corruptum, tuis promissis in fraudem impulsum esse confessus est? quae est ista tam impotenstam impudens BE, tam crudelis, tam immoderata inhumanitas? idcirco in hanc urbem venisti ut huius urbis iura et exempla corrumperes domesticaque immanitateinhumanitate BE nostrae civitatis humanitatem inquinares?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme