Thesauros Literature Oratory Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro

Pro Rege Deiotaro Cicero, Marcus Tullius
26 quid deinde? furcifer quo progreditur? ait hac laetitia Deiotarum elatum vino se obruisse in convivioque nudumin convivio nudumque AV saltavissese salt. C. quae crux huic fugitivo potest satis supplici adferre? Deiotarum saltantem quisquam aut ebrium vidit umquam? omnes sunt in illoin illo sunt β regiae a rege virtutes, quod te, Caesar, ignorare non arbitror, sed praecipue singularis et admiranda frugalitas: etsi hoc verbo scio laudari regesreges CHVγ: regem Aβ non solere. Frugi hominem dici non multum habet laudis in rege: fortem, iustum, severum, gravem, magni animimagni animi CαBD: magnianimum σ: magnanimum Eh, largum, beneficum, liberalem: haehae CAVβh: haec Hag (cf. Phil. v. 8) sunt regiae laudes, illa privata est. ut volet quisque, accipiat: ego tamen frugalitatem, id est modestiam et temperantiam, virtutem maximam iudico. haec in illo est ab ineunte aetateaetate hic defic. gh (ex hoc loc. γ = aσ) cum a cuncta Asia, cum a magistratibus legatisque nostris, tum ab equitibus Romanis qui in Asia negotiati sunt perspecta et cognita.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme