Thesauros Literature Oratory Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
36 hic igitur T. Ligarius, qui tum nihil egit aliud—neque enim haec divinabat—nisi ut tui setui se scripsi: eum tuis H: eum tui AV: tu eum βγ: tui eum Patricius studiosum et bonum virum iudicares, nunc a te supplex fratris salutem petit. quam huius admonitus officio cum utrisque his dederis, tris fratres optimos et integerrimos non solum sibi ipsosipsos αβa: ipsis hσ tot αBD: tot ac Eγ neque his tot talibus viris neque nobis necessariis tuistuis β: om. αγ sed etiam rei publicae condonaveris.
37 fac igitur, quod de homine nobilissimo et clarissimo fecisticlar. M. Marcello restituto γ nuper in curia, nunc idem in foro de optimis et huic omni frequentiae probatissimis fratribus. ut concessisti illum senatui, sic da hunc populo, cuius voluntatem carissimam semper habuisti, et, si ille dies tibi gloriosissimus, populo Romano gratissimus fuit, noli, obsecro, dubitare, C. Caesar, similem illi gloriae laudem quam saepissime quaerere. nihil est tam populare quam bonitas, nulla de virtutibus tuis plurimis nec admirabilior nec gratior misericordia est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme