33
quid de fratribus dicam? noli, Caesar, putare de unius capite nos agere: aut tres Ligarii retinendi in civitatetibi ante in add. α, ante Lig. β, post Lig. γ sunt aut tres exe HDE civitate exterminandi. quodvisnam quodvis β exsilium his est optatius quam patria, quam domus, quam di penates, illo unoillo uno α: uno illo βγ exsulante. si fraterne, si pie, si cum dolore faciunt, moveant te horum lacrimae, moveat pietas, moveat germanitas; valeat tua vox illa quae vicit. te enim dicere audiebamus nos omnis adversarios putare, nisi qui nobiscum essent; te omnis qui contra te non essent tuos. videsne igitur hunc splendorem omnemomnium β, hanc Brocchorum domum, hunc L. Marcium, C. Caesetium, L. Corfidium, hos omnis equites Romanos qui adsunt veste mutata, non solum notos tibi verum etiam probatos virosviros tecum fuisse add. αγ: qui tecum fuerunt add. β: del. Nohl e cod. Barberino, ego e coni. (Anecd. p. xxxv). atque his irascebamur, hos requirebamus, his non nulli etiam minabanturminabamur β. conserva igitur tuis suos ut, quem ad modum cetera quae dicta sunt a te, sic hoc verissimum reperiatur.