Thesauros Literature Oratory Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
31 an sperandi de Ligario causa non eritde Lig. causa non erit α: Lig. causa non sit βγ, cum mihi apud te locus sit etiam pro altero deprecandi? quamquam nec in hac oratione spes est posita causae nec in eorum studiis qui a te pro Ligario petunt tui necessarii. vidi enim et cognovi quid maxime spectares, cum pro alicuius salute multi laborarent: causas apud te rogantium gratiosiores esse quam voltusvultus αγ: preces β, neque te spectare quam tuus esset necessarius is qui te oraret, sed quam illiusquam illius αβa: quae (quam m) illius causa hm pro quo laboraret. itaque tribuis tutribuis tu α: tribuisti γ: tribuis β quidem tuis ita multa ut mihi beatiores illiesse ante illi add. E, post illi BD, ante beat. γ videantur interdum qui tua liberalitate fruanturfruantur αa: fruuntur βhm quam tu ipse qui illis tam multa concedas; sed video tamen apud te, ut dixi, causasut dixi causas α: causas ut dixi β: ut dixi caus. rogantium γ valere plus quam preces, ab eisque te moveri maxime quorum iustissimum videas dolorem in petendo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme