Thesauros Literature Oratory Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario

Pro Q. Ligario Cicero, Marcus Tullius
16 quod si probare Caesari possemus in Africa Ligarium omnino non fuisse, si honesto et misericordi mendacio saluti civi calamitoso esse vellemus, tamen hominis non esset in tanto discrimine et periculo civis refellere et coarguereredarguere β nostrum mendacium, et, si esset alicuius, eius certe non esset qui in eadem causa et fortuna fuisset. sed tamen aliud est errare Caesarem nolle, aliud est nolleest nolle αβ: nolle a: non hm misereri. tum dicerestunc β: Caesar, cave credas: fuit in AfricaAfr. Ligarius γ, tulit arma contra te. nunc quid dicis? cave ignoscas. haec nec hominis nec ad hominem vox est. qua qui apud te, C. Caesar, uteturutetur αBDa: utitur Ehm, suam citius abiciet humanitatem quam extorquebit tuam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme