Thesauros Literature Oratory Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
5 soleo saepe ante oculos ponere idque libenter crebris usurpare sermonibus, omnis nostrorum imperatorum, omnis exterarum gentium potentissimorumque populorum, omnis regum clarissimorumclariss. regum β res gestas cum tuis nec contentionum magnitudine nec numero proeliorum nec varietate regionum nec celeritate conficiendi nec dissimilitudine bellorum posse conferri, nec vero disiunctissimas terras citius passibus cuiusquam potuisse peragrari quam tuis non dicam cursibus, sed victoriis lustrataelustratae β: illustratae αγ sunt.
6 quae quidem ego nisi itaita αγ: tam β magna esse fatear ut ea vix cuiusquam mens aut cogitatio capere possit, amens sim; sed tamen sunt alia maiora. nam bellicas laudes solent quidam extenuare verbis easque detrahere ducibus, communicare cum multis, ne propriae sint imperatorum. et certe in armis militum virtus, locorum opportunitas, auxilia sociorum, classes, commeatus multum iuvant, maximam vero partem quasi suo iure Fortuna sibisibi β hm: om. αa vindicat et, quicquid estest post gestum hab. β prospere gestum, id paene omne ducit suum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme