25
itaque illam tuam praeclarissimam et sapientissimam vocem invitus audivi: satis diu vel naturae vixidiu ... vixi αβa: te diu ... vixisse hm vel gloriae. satis, si ita vis, fortasse naturae, addamaddam α: addo βγ etiam, si placet, gloriae: at, quod maximum est, patriae certe parum. qua re omitte, quaeso, istamquaeso, istam αah: istam, quaeso βm doctorum hominum in contemnenda morte prudentiam: noli nostro periculo esse sapiens. saepe enim venit ad meas aurisauris meas β te idem istud nimis crebro dicere, satis te tibisatis te tibi α: tibi satis te BDLγ: tibi te satis E vixisse. credo, sed tum id audirem, si tibi soli viveres aut si tibi etiam soli natus esses. omnium salutem civium cunctamque rem publicam res tuae gestae complexae suntnunc cum omnium ... compl. sunt (sint a) γ; tantum abes a perfectione maximorum operum ut fundamenta nondum quae cogitas ieceris. hic tu modum vitae tuae non salute rei publicae, sed aequitate animi definies? quid, si istud ne gloriae quidemquidem Schol.: quidem tuae αγ: tuae quidem β satis est? cuius te esse avidissimum, quamvis sis sapiens, non negabis.