Thesauros Literature Oratory Pro M. Marcello

Pro M. Marcello

Pro M. Marcello Cicero, Marcus Tullius
22 sed tamen cum in animis hominum tantae latebrae sint et tanti recessus, augeamus sane suspicionem tuam: simul enim augebimus diligentiam. nam quis est omnium tam ignarus rerum, tam rudis in re publica, tam nihil umquam nec de sua nec de communicommuni αβ: omnium hm: communi omnium a salute cogitans, qui nonqui non quin AV intellegat tua salute contineri suam et ex unius tua vita pendere omniumpendere omnia α et Schol. Lucani v. 686? equidem de te dies noctesque, ut debeo, cogitans casus dumtaxat humanos et incertos eventus valetudinis et naturae communis fragilitatemfragilitatẽs H extimesco, doleoque, cum res publica immortalis esse debeat, eam in unius mortalis anima consistere.
23 si vero ad humanos casus incertosque motus valetudinis sceleris etiam acceditaccedat γ insidiarumque consensio, quem deum, si cupiat, posse opitulari rei publicae credimuscredimus α: -amus βγ?
23 omnia sunt excitanda tibi, C. Caesar, uni quae iacere sentis belli ipsius impetu, quod necesse fuit, perculsa atque prostrata: constituenda iudicia, revocanda fides, comprimendae libidines, propaganda suboles, omnia quae dilapsadilapsa Haγ: delapsa AVβ iam diffluxeruntdifflux. Bm: deflux. αELa: fluxerunt h severis legibus vincienda sunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme