Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
103 quodnam ego concepi tantum scelus aut quod in me tantum facinus admisi, iudices, cum illa indicia communis exiti indagavi, patefeci, protuli, exstinxi? omnes mihi meisquemihi meisque ΣBH: in me meosque cett. redundant ex fonte illo dolores. quid me reducem esse voluistis? an ut inspectantespectante B me expellerentur eihi Eb per quos essem restitutus? nolite, obsecro vos, acerbiorem mihi pati reditum esse quam fuerit ille ipse discessus. nam qui possum putare me restitutumrestitutum BH: restitutum esse ETδ, si distrahordistrahor ΣBHδ: -har ETW ab his per quos restitutus sum? Vtinam di immortales fecissent—pace tua, patria, dixerim: metuo enim ne scelerate dicam in te quod pro Milone dicam pie— utinam P. Clodius non modo viveret sed etiam praetor, consulpraetor, consul BHb2: proconsul ETab1, dictator esset potius quam hoc spectaculum viderem!
104 O di immortales! fortem et a vobis, iudices, conservandum virumvirum conserv. iud. ΣBH! minimeminime semel B, minime; inquit immo vero poenas ille debitas luerit: nos subeamus, si ita necesse est, non debitas. hicinehicne ΣB vir patriae natus usquam nisi in patria morietur, aut, si forte, pro patria? huius vos animi monumenta retinebitis, corporis in Italia nullum sepulcrum esse patiemini? hunc sua quisquam sententia ex hac urbe expellet quemquem nos E omnes urbes expulsum a vobis ad se vocabunt?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme