Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
100 nunc me una consolatio sustentat, quod tibi, T. Anni, nullum a me amoris, nullum studi, nullum pietatis officium defuit. ego inimicitias potentium pro te appetivi; ego meum saepe corpus et vitam obieci armis inimicorum tuorum; ego me plurimis pro te supplicem abieci; bona, fortunas meas ac liberorum meorum in communionem tuorum temporumtemporum om. E contuli; hoc denique ipso die, si quasi qua ΣBH: si quae cett. vis est parata, si quasi qua ΣBHE: si quae Tδ dimicatiodimicatio diminutio E capitis futura, deposco. quid iam restat? quid habeo quod faciamquod fac. ΣBHb2: quid fac. cett. pro tuis in me meritis nisi ut eam fortunam quaecumque erit tua ducam meam? non abnuo, non recusonon abnuo, non recuso ΣBH: non recuso, non abnuo Tδ, vosque obsecro, iudices, ut vestra beneficia quae in me contulistis aut in huius salutesalutem BH augeatis aut in eiusdem exitio occasura esse videatis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme