Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
96 meminit etiam vocem sibivocem sibi ΣHE: sibi vocem Tδ praeconis modo defuisse, quam minime desiderarit, populi vero cunctis suffragiis, quod unum cupierit, se consulem declaratum; nunc denique, si haec armaarma ΣHE: om. Tδ contra se sint futura, sibi facinoris suspicionem, non facti crimen obstare. addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta; se nihil in vita nisi praeclarissime fecisse, si quidem nihil sit praestabilius viro quam periculis patriam liberare.
97 beatos esse quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros qui beneficio civis suos vicerint. sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si esset habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanchanc esse Σ unam quae brevitatembrevitatem Hb: -tate ETα vitae posteritatis memoria consolaretur, quae efficeret ut absentes adessemus, mortui viveremus; hanc denique esse cuius gradibus etiam in caelum homines viderentur ascendere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme