Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
83 sed huius benefici gratiam, iudices, FortunaFortuna om. H populi Romani et vestra felicitas et di immortales sibi deberi putant. nec vero quisquam aliter arbitrari potest, nisi qui nullam vim esse ducit numenquenumenque ΣH: -ve cett. divinum, quem neque imperi nostri magnitudo nec solnec sol ΣH: neque sol cett. ille nec caeli signorumque motus nec vicissitudines rerum atque ordines movent neque, id quod maximum est, maiorum nostrorumnostrorum ΣHw: om. ETδ sapientia, qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt et nobis suis posteris prodiderunt.
84 est, estest, est ΣHb2: est T: est igitur E: et est ab1 illa vis profectoilla vis prof. ΣBH: prof. illa vis cett., neque in his corporibus atque in hac imbecillitate nostra inest quiddam quod vigeat et sentiat, non inest in hoc tanto naturae tamquetamque ΣH: tam cett. praeclaro motu. Nisi forte idcirco non putant quia non apparet nec cernitur, proinde quasi nostram ipsam mentem qua sapimus, qua providemus, qua haec ipsa agimus ac dicimus, videre ac planeac plane ΣBH: aut plane cett. qualis aut ubi sit sentire possimus. ea vis igitur ipsaigitur ipsa ΣBE: ipsa igitur T: igitur Hδ quae saepe incredibilis huic urbi felicitates atque opes attulit illam perniciem exstinxit ac sustulit, cui primum mentem iniecit ut vi inritare ferroque lacessere fortissimum virum auderet vincereturque ab eo quem si vicisset habiturus esset impunitatem et licentiam sempiternam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme