Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
80 Graeci homines deorum honores tribuunt eis viris qui tyrannos necaverunt—quae ego vidi Athenis, quae in aliisin aliis H: aliis in ETδ urbibus Graeciae! quas res divinas talibus institutas viris, quos cantus, quae carmina! prope ad immortalitatisimmortalitatem Tδ et religionem et memoriam consecrantur—vos tanti conservatorem populi, tanti sceleris ultorem non modo honoribus nullis adficietis sed etiam ad supplicium rapi patiemini? confiteretur, confiteretur, inquam, si fecisset, et magnoet magno magno Σ animo et libenterlibente H, se fecissese fec. H: fec. se cett. esset ΣH: esset ei ETα libertatis omnium causa quod esset non confitendum modo sed etiam veresed etiam vere ΣH: verum etiam cett.: verum etiam vere Lambin. praedicandum.
81 etenim si id non negat ex quo nihil petit nisi ut ignoscatur, dubitaretquod dubitaret H idid Hδ: is ET fateri ex quo etiam praemia laudis essent petenda? nisi vero gratius putat esse vobis sui se capitis quam vestrivestri ΣH: vestri ordinis cett. defensorem fuisse; cum praesertim in talitali H: ea ETδ confessione, si grati esse velletis, honores adsequeretur amplissimos. sinsin ΣH: si TEδ factum vobis non probaretur—quamquam qui poterat salus sua cuiquam non probari?—sed tamen si minus fortissimi viri virtus civibus grata cecidisset, magno animo constantique cederet ex ingrata civitate. nam quid esset ingratius quampotius quam ΣH laetari ceteros, lugere eum solum propter quem ceteri laetarentur?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme