Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
77 quam ob rem si cruentum gladium tenens clamaret T. Annius: adeste, quaeso, atque audite, cives! P. Clodium interfeci, eius furores, quos nullis iam legibus, nullis iudiciis frenare poteramus, hoc ferro et hac dextera a cervicibus vestris reppuli, per me ut unum ius aequitas, leges libertas, pudor pudicitia maneretmaneret BHETa: -erent b in civitatein civitate ante leges hab. ΣBH. post leges E, ante maneret Tδ; hoc loco posuit Zielinski (numeri gratia), esset vero timendum quonam modo id ferret civitas! nunc enim quis est qui non probet, qui non laudet, qui non unum post hominum memoriam T. Annium plurimum rei publicae profuisse, maxima laetitia populum Romanum, cunctam Italiam, nationes omnis adfecisse etaffecisse et ΣHδ: affecisset E: affecisse T dicat et sentiat? non queo vetera illa populi Romani gaudia quanta fuerint iudicare: multas tamen iam summorum imperatorum clarissimas victorias aetas nostra vidit, quarum nulla neque tam diuturnam laetitiam attulitlaet. attulit ΣH: attulit laet. cett. nec tantam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme