71
quod vero in illo loco atque illis publicorum praesidiorum copiis circumfusus sedet, satis declarat se non terrorem inferre vobis—quid enim minus illo dignum quam cogere ut vos eumut vos eum ETδ: ut vuum Σ: ut vos H (eum ut vos eum Asconii cod. S, eum codd. PM) condemnetis in quem animadvertere ipse et more maiorum et suo iure possitpossit Σ, A. Eberhard: posset cett.?—, sed praesidio esse, ut intellegatis contra hesternam illam contionem licere vobis quod sentiatis libere iudicare.
72
nec vero me, iudices, Clodianum crimen movet, nec tam sum demens tamque vestri sensus ignarus atque expers ut nesciam quid de morte Clodi sentiatis. de qua si iam nollem ita diluere crimen ut dilui, tamen impune Miloni palam clamare ac mentiri gloriose liceret: occidioccidi bis ETδ, Quintil. ix. 3. 28, Aquila Rom. Rhet. L. p. 27: semel H, Quintil. v. 11. 12 codd. BΣ, Isidorus, ii. 21. 31, occidi, non Sp. Maelium qui annona levanda iacturisque rei familiaris, quia nimis amplecti plebem videbaturvidebatur P, Quintil. v. 11. 12: putabatur HETδ, in suspicionem incidit regni appetendi, non Ti. Gracchum qui conlegae magistratum per seditionem abrogavitabrogavit PBHδ: -abit E: -abat T, quorum interfectores impleruntimpleverunt P orbem terrarum nominis sui gloria, sed eum— auderet enim dicere, cum patriam periculo suosuo om. Quintil. liberasset— cuius nefandum adulterium in pulvinaribus sanctissimis nobilissimae feminae comprehenderunt;