64
ergo illa falsa fuerunt quae certe vera exstitissent, si Milo admisisset aliquid quod non posset honeste vereque defendere. quid? quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiamquamvis ... conscientiam (-a H) Hδ: quemvis ... conscientia ETW: quemvis etiam in med. del. conscientia Ernesti perculissent, ut sustinuit, di immortales! sustinuit? immo vero ut contempsit ac pro nihilo putavit, quae neque maximo animo nocens neque innocens nisi fortissimus vir neglegere potuisset! scutorum, gladiorum, pilorum, frenorumpilorum, frenorum ΣBH: frenorum pilorumque ETδ etiam multitudo deprehendi posse indicabatur; nullum in urbe vicum, nullum angiportum esse dicebant in quo non Miloni conductaMil. cond. non T esset domus; arma in villam Ocriculanam devecta Tiberi, domus in clivo Capitolino scutis refertarefertas Heumann, plena omnia malleolorummalleorum Eδ ad urbis incendia comparatorum: haec non delata solum, sed paene credita, nec ante repudiata sunt quam quaesita.