Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
63 sive enim illud animo irato ac percitopercito b2, Naugerius (1): perdito HETab1 fecisset ut incensus odio trucidaret inimicum, arbitrabantur eum tanti mortem P. Clodi putasse ut aequo animo patria careret, cum sanguine inimici explesset odium suum; sive etiam illius morte patriam liberare voluisset, non dubitaturum fortem virum quin, cum suo periculo salutem populo Romano attulisset, cederetsecederet E aequo animo legibus, secum auferret gloriam sempiternam, vobisnobis ab1 haec fruenda relinqueret quae ipse servasset. multi etiam Catilinam atque illa portenta loquebantur: erumpet, occupabit aliquem locum, bellum patriae faciet. miseros interdum civis optime de re publica meritos, in quibus homines non modo res praeclarissimas obliviscuntur sed etiam nefariasnefaria H suspicantur!

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme