Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
57 cur igitur eos manu misit? metuebat scilicet ne indicaretur, ne dolorem perferre non possent, ne tormentis cogerentur occisum esse a servis Milonis in Appia via P. Clodium confiteri. quid opus est terroreterrore H: tortore ETδ? quid quaeris? occideritneoccideritne om. H? occiditoccidit om. E. iure an iniuria? nihil ad tortorem: facti enim in eculeo quaestio est, iuris in iudicio. quod igitur in causa quaerendum est, id agamusid agamus indagamus Mommsen hic; quod tormentis inveniriinveniri ΣH: -ire cett. vis, id fatemur. manu vero cur miserit, si id potius quaeris quam cur parum amplis adfecerit praemiis, nescis inimici factum reprehendere.
58 dixit enim hic idem qui semper omniasemper omnia H: omnia semper cett. constanter et fortiter, M.M. om. H Cato, etet om. H dixit in turbulenta contione, quae tamen huius auctoritate placata est, non libertate solum sed etiam omnibus praemiis dignissimos fuisse qui domini caput defendissent. quod enim praemium satis magnum est tam benevolis, tam bonis, tam fidelibus servis, propter quos vivit? etsi id quidem non tanti est quam quod propter eosdem non sanguine et volneribus suis crudelissimi inimici mentem oculosque satiavit. quos nisi manu misisset, tormentis etiam dedendi fueruntfuerunt fuissent Σ conservatores domini, ultores sceleris, defensores necis. hic vero nihil habet in his malis quod minus moleste ferat quam, etiam si quid ipsi accidat, esse tamen illis meritum praemium persolutum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme