56
nec vero sic erat umquam non paratus Milo contra illumillum ipsum ΣH ut non satis fere esset paratus. semper ipseipse scripsi (ita Reid): ille codd.: del. Garatoni et quantum interesset P. Clodii se interireinterire ΣH: perire ETδ et quanto illi odio esset et quantum ille auderet cogitabat. quam ob rem vitam suam quam maximis praemiis propositam et paene addictam sciebat numquam in periculum sine praesidio et sine custodia proiciebatse proiciebat H. adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto; adde inscitiam pransi, poti, oscitantis ducis qui, cum a tergo hostem interclusum reliquisset, nihil de eius extremis comitibus cogitavit, in quos incensos ira vitamque domini desperantis cum incidisset, haesit in eiseis Manutius: his codd. poenis quas ab eo servi fideles pro domini vita expetiverunt.