Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
48 nunc persequar cetera; nam occurrit illud: igitur ne Clodius quidem de insidiis cogitavit, quoniam fuit in Albano mansurus. si quidem exiturusex ΣH ad caedem e villa non fuisset. video enim illum qui dicatur de Cyri morte nuntiasse non id nuntiasse, sed Milonem appropinquare. nam quid de Cyro nuntiaret quem Clodius RomaRoma om. Schol. proficiscens reliquerat morientem? testamentum simul obsignavi, una fuitestam. simul obsign., una fui scripsi: test. Cyri simul obsign. cum Clodio una fui Σ(?)BH: una fui test. Cyri simul obsign. cum Clodio E: eod. ordine sed om. Cyri Tδ; testamentum autem palam fecerat et illum heredem et me scripserat. quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
49 age, sit ita factum: quae causa fuitfuit ΣH: om. ETδ cur Romam properaret, cur in noctem se coniceretcoiceret Σ? quid adferebat festinationiscausa festinationis H quod heres erat? primum nihil eratnihil erat ΣBH et Schol.: erat nihil cett. cur properato opus esset; deinde si quid esset, quid tandem erat quod ea nocte consequi posset, amitteret autem, si postridie Romam manemane Roman Hδ venisset? atquiatqui Ascon.: atque codd. ut illi nocturnus ad urbem adventus vitandus potius quam expetendusexpectandus Σ (potius quam exp. om. codd. Asconii) fuit, sic Miloni, cum insidiator esset, si illum ad urbem noctunoctu ΣH: nocte ETwδ accessurum sciebat, subsidendum atque exspectandum fuit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme