Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
40 tumtum HETα: tamen b se Milo continuit et P. Clodium in iudicium bis, ad vim numquam vocavit. quid? privato Milone et reo ad populum accusante P.P. om. ΣH Clodio, cum in Cn. Pompeium pro Milone dicentem impetus factus est, quae tum non modo occasio sed etiam causa illius opprimendi fuit? nuper vero cum M.M. om. H Antonius summam spem salutis bonis omnibus attulisset gravissimamque adulescens nobilissimus rei publicae partem fortissime suscepisset, atque illam beluam, iudici laqueos declinantem, iam inretitam teneret, qui locus, quod tempus illud, di immortales, fuit! cum se ille fugiens in scalarum tenebrastenebras ΣHE: tenebris Tδ abdidisset, magnum Miloni fuit conficere illam pestem nulla sua invidia, M.M. ΣH: om. ETδ vero Antoni maxima gloria?
41 quid? comitiis in campo quotiens potestas fuit! cum ille in saepta inrupissetirrupisset ΣBHb2: ruisset ETα: irruisset b1, gladios destringendos, lapides iaciendos curassetcurasset ΣBH: curavisset ETδ, dein subito voltu Milonis perterritus fugeret ad Tiberim, vos et omnes boni vota faceretis ut Miloni uti virtute sua liberet. quem igitur cum omnium gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore, quem impune non est ausus, hunc iniuria, iniquo loco, alieno tempore, periculo capitis non dubitavit occidere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme