Thesauros Literature Oratory Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone

Pro T. Annio Milone Cicero, Marcus Tullius
4 quam ob rem adeste animis, iudices, et timorem, si quem habetis, deponite. nam si umquamde bonis ... umquam om. BH de bonis et fortibus viris, si umquam de bene meritis civibus potestas vobisvobis om. B, del. Bake iudicandi fuit, si denique umquam locus amplissimorum ordinum delectis viris datus est ut sua studia erga fortis et bonos civiserga ... civis del. Lange, quae voltu et verbis saepe significassent, re et sententiis declararent, hoc profecto tempore eam potestatem omnem vos habetis ut statuatis utrum nos qui semper vestrae auctoritati dediti fuimus semper miseri lugeamus an diu vexati a perditissimis civibus aliquando per vos ac per vestram fidem, virtutem sapientiamque recreemur.
5 quid enim nobis duobusduobus om. T, iudices, laboriosius, quid magis sollicitum, magis exercitumexercitatum E dici aut fingi potest, qui spe amplissimorum praemiorum ad rem publicam adducti metu crudelissimorum suppliciorum carere non possumus? equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contraet contra Σ improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctisconiunctis Reid: conontiis Σ: co nunriis H: cunctis cett. (cf. Pis. 7) ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eiushuius Σ non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme